- PARTAMIS
- PARTAMISAegypti Rex Hellanico apud Athenaeum memoratus Dipnos. l. 15. ubi eum ab Amasi, qui ob coronam elegantissime contextam, Regique die natali eius oblatam, ab eo in amicorum numerum receptus fuerit, regnô exutum refert: quod alii de Aprie Rege tradunt. Nisi forte plures Reges, in illa Saitarum dynastia, fuerint, quam quos Herodotus ponit l. 2. c. 151. Precario autem hos Reges, post Psamaidem devictum, regnâsse et Babyloniis vectigales fuisse, docet Ios. Scaliger in Fragm. Vide quoque eum Can. Isagog. et Ioh. Marshamum Equ. Anglum Canone Chron. Sec. XVIII. ubi de Clade Aegypti, a Nabuchodonosoro illata, prolixe et accurate agit, nec non supra vocibus Amasis, Apries, Psammis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.